BCCCAP00000000000000000000483
50 DE !NCORRUPTIONE S. SCRIPTURAE ------------ Praecipui Targumim. Conservatae sunt paraphrases aramaicae in omnes libros protocanonicos V. T., exceptis Esd., Neh. et Dan. in Pentat. eminet Targum Babylonicum, sic dictum « Onkelos », saec. IV ve! V confectum. Magna ex parte con– tinet interpretationem ex I saeculo vel saltem initio saec. ll. Ibi vaticinia sensu messianico explicantur, anthropomorphismi saepe mitigantur ve! auferuntur. Textus, qui vertitur, est fere idem ac massoreticus. In Prophetas (priores et posteriores) est Targum Jo– nathan, ben Uzziel, Hillelis discipuli, saeculo V comparatum; quod exhibet traditiones saec. I, vaticinia messianica agnoscit, in partibus poeticis et propheticis multas addlt amplificationes et fictiones rabbinicas. In Hagiographa paraphrases ortae sunt post saec. VII et continent multa absurda, superstitiosa et fictitia. Art. III. - De versionibus syriacis. Piures translationes V. et N.T. prodierunt ad lucem de– cursu saeculorum, a cliversis interpretibus confectae ad usum Judaeorum vel christianorum syriace loquentíum (I). 1º Veteris Testamenti versio. Quae facta est, quoad libros protocanonicos (exc. Par., Esd. et Est.), directe ex textu hebraico probabiliter a Judaeis jam I saec. ante C!u.; ve! saltem I aut II saec. post Chr. a Judaeis ve! Judaeo-christia– nis. Quae versio, inde a saec. X « Peshitto » vocata (2), quam– vis minoris sit pretii quam Alexandrina, magna tamen gaudet auctoritate. Textus hebraicus adhibitus videtur antiquior et melior esse quam massoreticus. Reliqui libri V. T. translati sunt saec. IV. (1) Lingua syriaca non est aliud quam dialectus aramaica aetatis christianae. (2) Peshitfo vulgat. vel sim;,k::
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz