BCCCAP00000000000000000000483
44 DE INCORRUPT!ONE S. SCRIPTURAE ratum est, quando, a quibus et juxta quaenam principia textus codicum antiquorum correctus sit (1 ). Distinguuntur hodie quatuor familiae codicum (B, D, 0 et A), quae differunt ab invicem additamentis, praetermissio– nibus et politione linguae, ex quibus nulla perfecte exhibet textum primigenium. Saeculo II, iuxta simplicem formam B, viguisset forma D pluribus accessionibus contaminata; saec. III, D ad fidem purioris formae B ex parte correcta fuisset, ex qua partiali correctione orta esset fortasse E); saec. IV ite– rum, sed accuratius textus D ad fidem B exactus esset, ex qua recensione enata esset A, quae forma paulatim reliquas e~terminavit et tandem supplantavit (2). Quae recensio Alexandrina priore loco typis impressa est: edd. Complutenses, Erasmiana, Stephanianae, Elzevirianae; secunda editio Elzeviriana (1633) ipsi recensioni A conciliavit honores textus recepti usque ad s. XVIII. Forma autem A praebet linguam ad classicam graecitatem exactam ; inducit, claritatis gratia, additiones non paucas; duplicata continet; di– versorum Evangeliorum sententias harmonistice conformat (3). Nec restaurabitur in posterum. Plura quidem ten– tamina a medio saec. XVIII facta sunt ad edendum textum magis magisque expurgatum, tamen praescire debemus, in– corruptionem absolutam Bibliae esse impossibilem, cum de– sint autographa et subsidia restitutionis perfectae ; neque esse necessariam, curn omnia, quae ad salutem nostram per– tlnent, habeantur in Biblia actuali - et multo plura - et in traditione orali. (1) Inter correctores nominati sunt ÜR!GENES (?), PIERlUS (?), PAM.PHILUS, LUCIANUS, HESYCHIUS usque ad s. IV. (2) SIMON-PRADO, Propaed. p. 142. P, Lagrange vero distinguit 4 familias B, D, A et C. (3) Op. cit. p. 139.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz