BCCCAP00000000000000000000483

DE IC:CORRUPTIO:,E TEXTUS PR!MlGENll 41 guunt in scribis et pharisaeis, de hoc crimine quod est ma– ximurn, reticuissent. Sin autem dixerint post ad ventum Do– mini Salvatoris et praedicationem Apostolorum libros Hebraeos fuisse falsatos, cachinnos tenere non potero, cum Salvator et Evangelistae et Apostoli testimonia protulerint, ut Judaei po– stea falsaturi erant , (1). b) Quoad incorruptionem textus Novi Testamenti te– statur jam Tmnuu.1ANUS: < Percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae authenticae litterae eorum (apostolorum) recitan– tur , (2) ; s. H1EIWNYMUS: e Stultissime persuasisti tibi, grae– cos codices esse falsatos > (3) ; s. AuousT1Nus: < Nihil mihi videtur ab eis (haereticis) impudentius dici, vel ut mitius lo– quar, incuriosius et imbecillius, quam scriptura.s divinas esse corruptas > (4). Testimonio textus. Recole ea, quae dicta sunt de summa reverentia quarn praestabant judaei et christiani verbo Dei scripto, necnon de magna diligentia, quam adhibuerunt ad servandum, transcribendum et corri– gendum textLim biblicLirn. C. Testimonio criticae scientiflcae. Si comparatur textus hebraiCLIS V. T. cum textu versionum antiquarum - praeprimis LXX, aramaicae, syriacae; - si conferuntur inter se codices antiqui N. T. et textus illorum cum illo versionis Italae, Vulgatae, syriacae et aliarum; si comparatur textus totius Bibliae cum innumeris citationibus, quae leguntm apud scriptores judaicos et christianos, mira detegitur consensio, adeo ut simile quid in nullo alio opere profano inveniatur. Quae cum ita sint, asserere debemus textum primigeníum s. Scripturae esse genuinum fontem revelationis, ex quo doc– trinam fidei et morum sine periculo erroris haurire possimus. (1) In lsaiam, 5, 9. (2) De praescript. 36. (3) Contra Helvidium 16. ( 4) De utilitate credendi 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz