BCCCAP00000000000000000000450

(BILBAO) 179 ter exponit, quod in 0ppido ecclesia Parochialis de Deusto, Calagu– ritanae Dioecesis, octo fere abhinc annis erectum fuit Hospitium re– gulare FF. Capuccinorum Provinciae Castellae, de consensu Populi, et cum licentia Illmi. Dni. D. Josephi de Espejo praedictae Dioecesis Episcopi, et cum post ejus obitum ortae fuissent aliquae controver– siae circa qualitates illius Hospitii, nolentibus FF. Capuccinis ibi perseverare absque regulare Observantia: Illmus. Dnus. D. Didacus de Roxas modenms episcopus pastorali zelo ductus, et perpendens justum non esse, praedictos Religiosos con~morari absque regulare Observantia, et aliunde discessum eorum fore rnagne spiritualis prae-– juditii illi Populo, et circunvecinis villis, sen rusticanis Domibus, ubi nullus est alius Conventus aut Domus regularis, et pauci sunt Sacerdotes, qui confessiones excipere, et infirmis, prae cipue in agone seu mortis periculo, subvenire possint : ac insuper plene sciens, Conventus Mendicantium, qui propter vicinitatem interesse .ad contradicendum pretendere possent, nullum revera praejuditium pati, cum nedum necessarias, verum et superabundantes habeant subventiones, et eleemosinas in opulentiori et famoso oppido de Bil– bao, ubi resident, uti ad oculum patet ex sumptuosis eorum fabricis et est notorium : Ideo ad praecidendas omnes lites, et controversias, et ne earum causa, aut pretextu, aliqua interponatur mora, et dilec– tissimae Oves Pastorali suae Curae Commisae spirituali subsidio frau– dentur, suam plenissimam facultatem ac licentiam concessit, ut loco praefati Hospitii fiat Conventus regularis, ubi saltem duodecim .fra– tres commornri debeant secundum Decreta Appca. in debita obser– vantia ad normam suae Regulae et instituti seraphici, ut omnia praedicta plenius constant et autenticis documentis, quae praesen– tantur. Quapropter. Humiliter supplicat S. V. dignetnr praefatam licentiam Ordi- 11arii confirmare, ac sua Appca. Auctoritate nmnire, non obstanti– bus quibuscumque etiam indiviclualiter exprimendis &ª. Quam gra– tia:n &ª. Sacra Congregatio Emon11T\, et Rmonnn. S. R. C. Cardinaliurn negotiis, et consultationibus Eporum et Regularium praeposita, refe– rente Emo. Tanario Ponente, attenta 0rdinarii Calaguritani relatio– ne, ac re mature perpensa, censuit rescribendum prout rescripsit.– Pro erectione Hospitii in Conventum.-Ideoque eidem Ordinario be– nigne commisit, ut constito sibi fabricam dicti Hospitii, cum Eccle– sia, Campanali, Choro, Sacristía, Refectorio, Dormitorio et Horto esse absolutam, et supellectili tam sacra, quam profana sufficienter

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz