BCCCAP00000000000000000000159

9 4 tione canonica, dictae Provinciae divisionem in tres perutilem imo necessariam esse, rebus nature perpensis, probe intellexerit de causis praecipuis hie per summa capita delibatis: a) Diversissime sunt inter varias Hispaniae Provincias incolarum consuetudi- nes, sive quoad indolem, sive quoad temperiem, cibumque et alias vitae practicae exigentias: unde difficile nimis evadit ad unicum regimen viros adstringere contra- riis usibus assuefactos. b) Variantur etiam et quidem notabiliter Provinciarum idiomata, nativis locis familiaria, sive quoad usus prácticos, sive quod ministerium spirituale. c) Longinquae intervarios Conventus distantiae quae proinde itinerationes, etiam cum ferroviario vehículo per longas et dispendiosas exigunt: v. g. de Fuenterrabia ad San Lúcar de Barrameda. d) Vocationes proinde, et quidem quamplures, deperditae eunt ob praefatam distantiam eo quod Candidati, praeter sumplus onerosos profectum ad exteras Hispaniae Provincias veluti uoddam exilium pertimescunt: et revera Candidati Catalaunenses quam plures Ordinem anhelantes, ob praefatas difficultates a propo­ sito suo defecerunt. e) Haec et alia similia rationum momenta, tanti sunt ponderis, quod Capuccini Hispani, vix renascente Ordine anno 1883, ante peractam cum Superioribus Generalibus maiorem administrativam, hanc divisionem excogitaverant, etsi adhuc paucissimi extarent pro unaquaque Provincia disponibiles: quo hodie longe facilius erit ab Religiosorum numerum triplo majorem. f) Accedit etiam, sub alio respectu, ratio ipsiusmet praefatae unionis magis ac magis stabiliendae et in futurum tributandae: etsi enim cum hodierno Provinciali unico, nihil contra unionem tentatum fuerit, certum est nihilominus quod plures Provinciales separatis Provinciis et autonoma in suo districtu quoad alios auctoritate, plenius adhuc subjacerent Min. Generali, quam unus Provincialis qui sortes Ordinis in universa Ilispania prae manibus servans, facili negotio posset sese in Commissarium, prout antea, ab Ordine independertem promoveri facere. Divisio vero Provinciarum, fere ad normam Provinciarum Ecclesiasticarum, haec esset: Provincia Barcinonensis. sub titulo "Matris Dei", complectitur Archidioec. Tarracon, et Caesaraugustana, etc., cum Insulis Balearibus. Conventus: Barcinonen. Arenis de Mar. Olot. Pampilonen: et in brevi Manresa et Igualada. Provincia Toletana. sub titulo "Immaculatae Conceptionis", complectitur Archidioec. Toletan, Valentin, Granaten, Hispalen, etc. Conventus: Masamagrell. Ollería. Oriolen. Anticariae. San Lúcar de Barrameda. Provincia de Bilbao:, sub tituo "Ssmi. Cordis Jesu", complectitud .Archidioec.: Burgos, Vallisoletan, Compluten, etc. Conventus: Fuenterrabia, Bilbao, Montehano, legionen. Districtus vero Matriten: nullius erit, Ministro Gli. sibi reservante residentiam Matriten pro negotiis Missionum a viro religioso ad arbitrium suum cum sociis eli­ gendo pertractandis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz