BCCCAP00000000000000000000159

7 5 De quibus omnibus te, praedilecte Pater, certum facere volui, ut a malo propo­ sito tuo desistas. Quod si volueris -quod Deus avertat- ea peragere debes de quibus, in prece­ denti mea epistola, mentionem feci. Te peramanter benedico in Xto. et Feo. Fr. Bruno a Vintia, Proc. Gen. Cap. * * * * [CARTA DEL SECRETARIO GENERAL AL P. CAYETANO DE IGUALADA (16 abril 1886)] Romae, 16 aprilis 1886 Rnde. Pater. Supplicem libellum ad Rmum. P. Procuratorem Generalem, pluribus abhinc mensibus direxisti, obtinendae saecularizationis causa. Rmus. P. praelaudatus Te adhortatus est ut vota quae vovisti redderes Domino corde magno et animo volenti, Teque admonuit ut. si in proposito saecularizarionis perstares, attestationem in scriptis cujusdam Episcopi qui te benevole in suum clerum saecularem recipiat, transmitteres. Attestationem hanc minime transmisisti nec etiam jam praesentatam saecularizationis petitionem te retractare declarasti. Quae cum ita sint, ne diutius perseveret anceps illa indecisaque conditio tua, qua inter nos versaris quin unus ex nobis esse velis, et communia portare onera, Tibi, Rnde. Pater, hacce praesenti epistola nomine Rmi. P. Procuratoris Generalis, iterum admoneo ut attestationem Episcopi benevoli receptoris, Rmo. P. Procuratori transmit- tas, eo fine videlicet ut, vix reapertis, post vacationes paschales, apostolicis Congregationibus, propositum tuum ab Ordine exeundi, ad effectum promptius et plenius adducatur. Quod si hujusmodi Episcopum invenire nequeas, causa tua nihilominus proce­ dere poterit sub alia forma, nempe per modum Indulti secularizationis ad semestre, vel ad nutum S. Sedis. Si enim libere venisti, non coacte remanebis. Deus misericordiarum Te illuminet, Santìssimaque Virgo Mater Te custodiat. Grata, quaeso, habeas haecce vota fraternae dilectionis quacum perscribo. P. T. Rndae. P. Cayetani ab Aquelata, addictissimus in Dno. frater et servus Fr. Pios a Langonio, Secr. Glis. * * * *

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz