BCCCAP00000000000000000000159

6 8 quod eis paeceptum sit. Ast, hoc munus extolliteos, reverentiam et honorem omnibus fratribus, maxime superioribus, debitum, paulatim, ac sensim sine sensu, deperdunt, et sic deteguntur ab eo qui oculis videt. Talis agendi ratio est seminarium ingentium malorum; ex hoc enim semine enascuntur suspiciones malae, odia, jurgia, dissensio- nes inter fratres aliaque multa opera carnis; si semen adeo malum non dedit aperte omnes malos fructus quos in se continet, hoc tribui debet sacreto sub quo res serva- tur, ac exiguitati temporis quae nondum sivit semini malitiam suam distendere. Vigiles secreti nec semper sunt veraces, nec semper sunt bene informati circa rei veri- tatem, ast quia Commissarius fidem omnimodam eorum delationibus exhibet, nec superiorem localem interrogai, nec accusatos audit, delationibus vigilium ductus, ac- cusatos acriter arguit, sive rivatim, sive palam; punit, transfert ab uno in alium con- ventum, etc., mirantibus omnibus quia nemo sibi rationem reddere potest talis agendi rationis. Quomodo autem possunt currere omnia viis justitiae, cum omnia re- gantur mendacibus delationibus, tandemque judicio religiosorum qui nec virtute nec scientia neque experientia praestant? His addenda sunt nonnulla gravissimi momenti: Commissarius nullam habet residentiam determinatam ac stabilem. Hinc multoties nemo scit ubi sit; epistolae quae ad euj mittuntur per totam Hispaniam circumferuntur, et saepe saepius non nisi post longum tempus ad eum tandem perveniunt. Interea responsio urget, desideratur per duos, vel etiam per tres menses, et non raro accidit quod postquam per tantum temporis desiderata fuerit, non venit ad rem, quia non loquitur de iis circa quae inte­ rrogate fuerat. Probe intelligis, Rme. Pater, quam magna rerum perturbatio ex hoc suboriri debeat. Permulta sunt negotia quae adeo diuturnam dilationem non patiun- tur, uti per se patet, ideoque, interim spectatur responsio, necessitas cogit ad ope- randum. Pater Commissarius conqueritur, arguit, punit; religiosus qui necessitate compulsus operatus est se defendit, hinc exurgunt quaestiones interminabiles, quae pacem turbami, omnesque taedio afficiunt. Si quis autem, etiam lege necessitate co- actus, abstinet se ab omni resolutione practica, manetque suspensus, anceps, nesciens quo se vertere, maiora mala inde proveniunt, non enim est semper possibile, acanda- lum vitare, ac impedire malas suspiciones, quae adeo diturno silencio, in negotiis quae omnino dilationem admittunt, sive religiosorum, sive saecularium, sive clerico- rum enascuntur. Incesabilis religiosorum mutatio est etiam alius fons ex quo ingentia scatent incommoda. Religiosus semper ignorat prorsus ad quam communitatem pertinet, su­ perior localis numquam disponere potest de religiosis sui conventus plena cum secu- ritate; omnia semper manent incerta. Praeter hanc inconvenientiam datur adhuc alia non parvi momenti. Pecunia permultya expenditur itineribus innecessariis, nam si negotia praevia matura deliberatione, auditis iis, quia a jure audiri debent, omni- busque circumstantiis attends, resolverentur, ut ratio postulat, nulla necessitas com- pelleret ad perpetuas itinerationes. His addi oportet, tamquam appendix, quod Commissarius concionatores per totam Hispaniam perambulare facit magno cum de­ trimento conventuum et pacis religiosorum. Inconsultis superioribus localibus, ac etiam ipsis praedicatoribus, promittit missiones, sermones, exercitia, etc. ubi ipsi bene videtur, et pro tempore determinato, tali vel quali, prout coventum est cum per­ sonas, que illi faciunt petitione. Aliquando Commissarius de conventione facta peni- tus obliviscitur, venit tempus, urget, ast praedicatores nullibi apparent. Aliquando non abliciscitur, sed meminit sero. Tunc, quia tempus non patitur moram, mittit tele­ gramma ad religiosos, qui saepissime a superioribus lacalibus eodem tempore missi vel mittendi sunt ad populos radicatos intra limites suae guardianiae, et hac de causa non est possibile desideriis Commissarii satisfacere. Ast ille quomodcumque sit vota sua vult explere; superior localis etiam promissiones suas factas populis, qui suis bo­ nis communitatem alunt, vult compiere, et monino vitare scandalum et aversionem qua alioquin populi communitatem prosequerentur: tales lites exurgere debent inter

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz